

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 8: Versus 39
Amen dico.[BEDA.]Cum de futura vita loqueretur, ideo necessarium fuit ut hoc promitteret de poenitenti vita, ut rudes adhuc discipuli hac consolatione confortarentur, sicut de Judaico populo dicitur:Dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant[Psal. 104.].Regnum Dei,etc. Id est, Ecclesiam contra mundi hujus gloriam erectam. Vel futuram in coelis beatitudinem quam in monte viderunt. Quod pia provisione factum est, ut aeternum gaudium, tametsi ad breve momentum praelibatum, ad adversa ferenda fortius animaret.